16 November 2011, 19:49
De vita Ambrosii Mediolanensis episcopi
 
Legionaere
 
WEITERE ARTIKEL ZUM THEMA 'Heilige'
Prima pars: Primum vehementer retractabat, cum se indignum haberet qui populo christiano episcopus praeesset ipse catechumenus nondum baptizatus, deinde vero id munus accepit.

Mediolani (kath.net/mc) Usque ad Sancti Ambrosii Mediolanensis episcopi diem festum, septimo scilicet die mensis Decembris, aliquid de eius vita a Maria Cavagno scriptum diebus Mercurii partibus quattuor hic proponemus.

Ambrosius Augustae Treverorum gente Aurelia nobili et christiana natus est. Non satis constat, quo anno sit natus: sunt qui affirment anno post Christum natum trecentesimo tricesimo septimo, sunt qui nono. Quo tempore pater eiusdem nominis Aurelius Ambrosius praefectus fuit Galliarum, quo munere ab anno trecentesimo tricesimo quarto (vel septimo, ut quidam studiosi malunt) ad trecentesimum quadragesimum functus est.

Werbung
irak


Ambrosii quondam infantis in os apis quaedam involavisse eumque inviolatum iterum reliquisse traditur: Qua de causa pater eius opinatus esse fertur sortem filii magnam futuram. Revera autem Ambrosius postea doctor mellifluus appellabatur et patronus apium curatorum factus est.

Patre mortuo Ambrosius adhuc puer vel adulescentulus Romam pervenit una cum matre, Satyro fratre Marcellinaque sorore, quae diebus Natalibus anno quinquagesimo tertio a Liberio papa in Sancti Petri basilica virgo consecrata est. Quae virgines huius temporis non in monasterio, sed domi vitam agebant.

Neque Satyrus frater uxorem in matrimonium duxit, sed honoribus perfunctus fratrem postea episcopum factum in ecclesiae rebus administrandis adiuvit. Cui anno trecentesimo septuagesimo quinto mortuo Ambrosius duas orationes funebres habuit, e quibus satis elucet, quanto amore fraterno fuerit.

De Ambrosio adulescente pauca scimus: Augustae Treverorum et Romae optime eruditus est; cum et iuris disciplinae rhetoricaeque et litteris Latinis nec non Graecis studuisset, anno trecentesimo duodeseptuagesimo Sirmii advocatus Probi praefecti praetorii factus est eiusque commendatione duobus annis post consularis Liguriae et Aemiliae, quae regiones partes septemtrionales nostri temporis Italiae complectuntur. Cuius provinciae caput Mediolanum fuit.

Ambrosium honores suos optime gessisse iam inde apparet, quod Auxentio episcopo Mediolanensi mortuo a populo successor acclamatus est. Gravis enim controversia orta erat de successore Auxentii Ariani eligendo et instituendo inter catholicae fidei adhaerentes et Arii cuiusdam argumenta sectantes. Ambrosius igitur officio suo consulari functus exercitum misit orationesque habuit, ut tumultus finem faceret, cum repente audivit homines in basilica congregatos et catholicos et Arianos nomen suum conclamare seque episcopum facere velle.

Primum vehementer retractabat, cum se indignum haberet qui populo Christiano praeesset ipse catechumenus nondum baptizatus, deinde vero imperatore Valentiniano primo probante id munus accepit.

Ambrosius, etsi multi homines Ariani ei favebant, quippe quem aequum atque a neutra parte stantem haberent, brevi fidem catholicam sequentem se praebuit, cum baptizari non nisi ab episcopo catholico vellet. Quo facto septem fere diebus post anno trecesimo septuagesimo tertio (vel quarto) Mediolani episcopus institutus est.

Quo melius exinde Christum pauperem sequeretur, omnem quam possidebat rem familiarem ad ecclesiam egentesque adiuvandos donavit. A Simpliciano presbytero instructus Sacrae Scripturae operibusque scriptorum ecclesiasticorum Graecorum industrius studuit nec non in philosophorum scriptis Iudeorum paganorumque velut Philonis Alexandrini vel Plotini platonici operam posuit, quo aptior fieret ad officium suum novum servandum. Qua autem assiduitate Ambrosius his studiis nisus sit Augustinus Confessionum paragrapho tertia capitis tertii libri sexti commemorat.







kath.net ist Teilnehmer des Partnerprogramms von Amazon EU, das zur Bereitstellung eines Mediums für Webseiten konzipiert wurde, mittels dessen durch die Platzierung von Werbeanzeigen und Links zu Amazon.de Werbekostenerstattung verdient werden kann.


Lesermeinungen zu diesem Artikel anzeigen und Kommentar schreiben


 

meist kommentierte Artikel

Warum es (nicht) gut ist, dass wir zwei Päpste haben (52)

'Amoris Laetitia bekräftigt eindeutig die klassische kirchliche Lehre' (33)

Dalai Lama: 'Johannes Paul II. war ein beeindruckender Mann' (25)

Down Syndrom in Island: 100%ige Tötungsrate (24)

'Das Jüngste Gericht findet statt' (24)

Van Rompuy: Die Zeiten von Roma locuta, causa finita sind lang vorbei (24)

13 Tote bei Unglück in Madeira (22)

'Die Brutalität der Anschläge entsetzt mich' (21)

Maria, die Mittlerin der Gnaden (18)

Die Kirchensteuer ist unzeitgemäß und ungerecht (17)

Vatikanist Tosatti: ‚Die Rückkehr der Berufungskrise’ (13)

'Maria bat in Fatima, die Welt ihrem unbefleckten Herzen zu weihen' (13)

Kanzlerin Merkel will meine Stimme, aber mich für dumm verkaufen (12)

Theologe: 'Amoris laetitia' ist 'äußerst schwerwiegende' Situation (12)

'Was im Namen des Islam an Hass und Terror und Angst verbreitet wird' (10)